monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p8, p13, 17
Nunc ex antiquo nomine Gallorum Galathe dicuntur, et eorum regio Galatia dicitur, et hinc gallogrecus -a -um et hic et hec Galatha -e, gentilia; et nota quod Gallus fluvius est Frigie, de quo homines potantes redduntur insani et ebrii; unde sacerdotes Cybeles dicti sunt Galli ab illo fluvio ubi colitur Cybeles, de quo potantes in sacrificio nimietate furoris agitabantur quasi vini nimietate; vel dicti sunt Galli quasi gallinacei, quia castrati sunt; et per compositionem hic archigallus -li, idest archipresbiter eorum, quasi princeps Gallorum.